HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CI: De signis perfectionis, et de impossibilitate intrandi divitem in regnum coelorum

#Matth. XIX; Marc. X; Luc. XVIII

Et cum egressus esset Jesus, in via adolescens genuflexo rogabat eum: Quid faciam, ut habeam vitam aeternam? Cumque injunxisset ei de custodia mandatorum, et audisset eum servasse ea, docuit eum de perfectione, et unum signum perfectionis proposuit, dicens: Vade, et vende omnia quae habes, et veni, sequere me. Est enim perfectio praelatorum, cujus signum est, relinquere omnia, et ponere animam pro ovibus. Est etiam contemplativorum, cujus signum est habere mortem in desiderio, et vitam in patientia. Est et clericorum, cujus signum est continentia. Haec audiens adolescens, abiit tristis, erat enim pecuniosus valde et locuples. Tunc ait Jesus ad discipulos: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Facilius significat hic minus positivo sui contrarii, id est minus est difficile, quia minus est impossibile. Potest enim Deus facere, ut camelus transeat per foramen acus, nullo obstante. Avarum vero, qui hic nomine divitis intelligitur, ponere in gloria, si potest de potentia, de justitia non potest. Gradus vero comparationis inter impossibilia, ne mireris. Impossibilius enim est equum converti in lapidem, quam in asinum cui est accommodatior naturaliter, quam lapidi. Fuerunt qui dicerent, in Jerusalem parvam fuisse portam, quae Acus dicebatur, ad quam cum veniebant cameli, pro compendio viae cum oneribus suis, non poterant transire, vel subire eam. Exonerati ergo transibant, et iterum receptis oneribus minabantur; secundum hoc ergo similitudo notatur hic, non impossibilitas. Oportet enim avarum amorem opum dimittere, si vult ingredi ad vitam. Quod autem nomine divitis avarum significasset, hinc patet quod discipuli subdiderunt: Quis enim poterit salvus fieri? Plures enim sunt pauperes divitibus, et ita plures possunt salvari, si de possessoribus opum dixisset. Quibus ait Jesus: Apud homines hoc est impossibile, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Non quod tales Deus possit salvare, sed quia potest eos justificare, et tunc salvare.